Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.15.1 Cic. Fam. 5.15.5 (English) >>Cic. Fam. 5.16.1

5.15.3 sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? Litterae, credo, quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis

5.15.4 hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, curiae? itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam.

5.15.5 quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cotidianos metus, omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus. quod quantum fieri poterit consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.15.1 Cic. Fam. 5.15.5 (English) >>Cic. Fam. 5.16.1

Powered by PhiloLogic